ALTARE velandi mos

ALTARE velandi mos
ALTARE velandi mos
similiter apud cos in usu: inprimis notabilis ceremonia fuit, quae in nocte siebat Natalem Domini praecedente. Tribus nempe velis cooperiebatur Altare, rubrô, albô et nigrô: e quibus hoc auferebatur, in fine primi nocturni, quô obscuritatem temporis ante legem signisicatam fuisse volunt; istud in sine secundi nocturni, in signum temporis Legalis; illud tandem in sine tertii et ultimi, in symbolum Legis Gratiae, Ioh. Beletus de Divin. Offic. c. 69. et Durandus Ration. l. 1. c. 3. Eadem ceremonia iterabatur ad matutinum Paschae, post quamlibet lectionem, cum non nisi tunc unicum habeatur nocturnum. In Hispania, per totum Quadragesimale tempus extenditur velum ante maiorem aram, dum in Ferialibus recitantur horae et canitur Missa, nec retrahitur, nisi cum Euangleium canitur, in elevatione hostiae, ut vocant, et calicis; ut et ad postremam super Populum orationem. At in Feria IV. maioris hebdomadae penitus aufertur, ad verba illa Euangelii: Et velum Templi scissum est. Videiterum Dominic. Macrum Hierolex. et supra ubi de Altaris denudatione.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • THALAMUS — Graece Θάλαμος, item θαλάμη: quae tamen sic distinguit Ammonius, ut θαλάμαι proprie sint delubra Dioscurorum, imo omnium Deorum interiores cellae, Dearum praeprimis, quae alias καλύβαι, παςοις i. e. velis plumariô opere varieg atis clausae, de… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”